Saturday, July 28, 2007

De Conventiculo

Me, duobus aeroplanis, in quorum altero percrassus iuxta me sessus sine nec ullis blandis verbis lignum dividendum sustulit, vectum, raeda venabilis brevi tempore ad conventiculum egit. Anno praeterito, procul a sedibus conventiculi dormivi, hoc anno, causa Terentii ducis et conditoris in xenodochio cum aliis participibus dormio. Alii participes noti, alii mihi novi. Primo vespero mos est una cum aliis cenare, quod mhi valde placet, quia tantum cibum aeroplanicum aeroporticumque sumpsi. Frequenter in aestu in Lexingtonia pluit, sed imber mollis et tepidus, haud similis nubibus tonitruum nostri lacus. Ascensus toti Latinitatis colloquio difficilis die primo, sed mox consuetus eram.

Saturday, July 7, 2007

Aliis alterum displicet. Nulla concordia igitur de decreto Sancti Patris de missa Latina. Sed mihi, opinor, solum quae mutandum ille mutavit. Constituit ut non solum missa permissa si turba fidelium id ab eorum episcopo impetraverint sed etiam divinae evangelistarum epistularumque lectiones in linguae vulgari maneant. Canticis et verbis repetendis et responsubus assuetis missa pulchrissima facta est, sed lectiones ad ecclesiam docendam datae sunt. Si ecclesia sermocines, non lectiones comprehendere poterunt, boni libri fila fracta est. Sed meum animum de precata de Iudaeorum conversione quiescere nequit.