Wednesday, July 30, 2008

De Quadam Tessera Quaerenda

Frater cum autoraedam tractoriam in oppidum, ubi die Saturni marsupium mihi surreptum fuisset, ageret, ut negotium cui nomen esset Commeatus Occidentales Nivatienses, quocum saepius negotium nos faceremus, ipse faciat, huc cum illo veni ut officium vehiculorum automobilium ad novam tesseram ad metipsum confirmandum quaeram. Dictum est mihi supplices in hoc officio in hoc oppido raro diu expectare ad mechanicum (sic sunt uocati operarii hoc in loco) loquendum, sed mihi etiam falsus erat. Cum licuit ut appropinquarem, hic optio femineus alacriter me adiuvabit.

Tuesday, July 29, 2008

De Marsupii Furto

Die Saturni, postquam laophoro in oppidum Truckeae iter feceram et antiqui oppidi carcer et molem quae aliquo motu aeris quassaret visitaveram, inter tertia et quarta hora post meridiem, dum aliquantum aestu defatigatus tramen quod meam sponsam a Regione Sinuense ad Lacum agit expecto, meum marsupium, ubi insunt fere omnia ad metipsum lege confirmandum, meam solam tesseram ad pecuniam credendam, solam tesseram ad pecuniam debendam, meam tesseram data a re publica Californiana, surreptum est. Non prius denaria ad potionem meis deliciis siccis solvendam eripere conatus sum quam scivi furem surripuisse marsupium. Triginta minutis intra, omnia induxi. Forte argentum ad laophorum nobis solvendum separavimus. Cum non autoraedam agam et raro bibam, saepe multos dies tesseris non usus sum.

Thursday, July 24, 2008

De Amore Reiuncto

Postquam a lacu ad sinum descenderam ut ad tabernam Alpha Tau Tauque aliquam machinam reddam et mea a tuis quae adsunt et in villa litorense et in diaeta Amatae mutentur, ei ubi transit via Shuttuck cum Strata Universitana obviam ivi. Cum apud illam redierat, nos tristissimi nonnullis lacrimis, de multis impedimentis ad laetitiam quaerendam diu loquebamur. His dictis, amorem in mentum volvimus. Constituimus ut una cum maneamus sed nondum diem ad matrimonium ducendum elegamus. His constitutis, invitus domum Franciscopoli redii ut tesserass solvendas legam et epulas quae meus contubernalis pro quattuor amisia eius amica eius suo metipso concoxerunt consumam. Omnes quae huic cenae interfuit gavisus quod fractura inter me et meas delicias soluta est.

Sunday, July 20, 2008

De Formis Qui Absint

Dubito quin quicque verbum cui aliqua pars principalis absit re vera careat. Nam quaeque coniunction plurimas formas secundam normam personae, numeri, vocis, modi, habent, e quibus formis putari potest aliquot in corpori exstanti numquam videatur. Certo barbarus qui Latine didicisset timebat ne forma perfecta rara tertiae coniugationis utatur, sed, ut Anglice dicitur, absentia testimoni non est testimonium absentiae. Si tribus formis Anglicorum verborum studeas, invenias quod formae alterae et tertiae saepe mutentur nascentur deleantur. Ex hoc nascitur ut incertus animus loquentem ab usu formae fortasse haud recto impediat. Debeatisne, amici, libere ac temere addere augere formas inventas in nostro lexico? Hoc est bene rogatum, sed difficile respondere. Si existat forma perutilis apud scriptores antiquos, ea utamur. Si absit, non debeas timere, nisi grammatici antiqui dixerit hanc linguam quae cotidiani locuti sint talibus formis carere. Si talibus uti velimus, caute ac ortis ex verbis iam exstantibus utamur.

De Verbo Aptissimo

Miror, Petre, ut quamvis multos annos Latine studuam, multa vocabula in lexicis petam, ego nihilominus attonitus sum me invenire nova verba quae me interesset.

Dum alia vocabula in meo lexico parvo edito Langenscheidt ad Caesarem legendum peto, verbo (mirabile dictu) aptissimo non solum ad praenomen alterum quo nomine parentes me nuncupati essent sed etiam ad habitum mei corporis incidit. Rogasne quis sit istum verbum. Est verbum ‘marcesco’ cum adiectivo ‘marcidus’, quae casum animi ob defatigatione vel aestum indicant. Cur apta de me? Nam quotiescumque mea spiritus, Antoni Marci Christiani Militis animus, non iam crescat non iam aequus maneat, tum casu praecipuissimo marcescam, tum marcidus fiam.

Thursday, July 17, 2008

De Caesare Legendo

Num credis, Nialle, me numquam legisse totum opus Caesaris, funditum Latinae discipulunculis? Hos libros nescio quo me praeterivit. Ego tamen initium operis dum plurimis libris pro meo examine ad diploma graduatum petendum studebam legi. Hac die ipsa hanc culpam removere coepit, et ab initio, cuius fines mihi difficiles erant in animo pingere, ad septemdecimam paragraphum legi. Quamvis inscitiam delere mihi placeat, timeo ne celerius legam ut id quod legi non retineam. Re vera, res militariae quam res amatoriae, poemata quam prorsa mihi placent. Sed si Latinum aut discipulos aut discipulas docuerim, omnia opera e quibus loca excerpta est ad pueros puellasque educandos erunt legenda intelligenda.

Wednesday, July 16, 2008

Nostos eis Nausicaan

Post in aeroportum Franciscopolitanum trans Atlanticum permagnum actus eram, non redii domum quae sita est in occidentale parte Franciscopolis caligine cincta, sed BART, id est, Transitio Celer Regionis Sinuensis, sub undas Sinus Franciscopolitani ad Berkleiam calidiorem sum vectus ut meae sponsae vix reditae de suo itinere in Kentuckiam obviam irem hac nocte laetus dormirem res notas de utro itenere consociaremus. Post eius insulam adveneram et aut numerus aut notam intraveram quo mihi aedificium inire liceret, elevatro ad alterum tabulatum ubi sita est eius diaeta ascendi. Ego cum intraveram, laeta me magno cum amplexu suavi osculo salutavit. Quamvis non ut mihi laboraret rogavissem, praeter spem mea vestimenta vel sordida vel tangentia aliquid sordidum purgare coepit. Mensam parvam prope moeniam diaetae disposuimus et pullos et ova una cum parata utentes cochlearibus quia desunt furcillae mundae esi sumus, tunc prunos sucosos ut ova Romana consumpsimus. Noctem lanterna sola testifiat.

Monday, July 14, 2008

De Sponso Negato

Constitui ut meum sponsum negarem, ut aiunt antiqui, sed huius sententiae sensus mihi minime placet, quia ista verba, ut opinor, significant fractum sponsi in quo sensu videbar non solum plenus malitia verum etian fide carens. Si mea sponsa non esset exhortata ut nos ambo singuli consilium praenuptiale eidem sapienti quaeramus, numquam res difficillimas de laetitia futura et adsidua inter nos in mentem volvissem. Quamquam aliae puellae blanditias dixi et aliqua minora acta amoris feci, nulli puellae nullo tempore constitueram ut cum ea matrimonium fuerit aptum. Different inter se multae res de liberis educendis de ecclesia veneranda de domo habitanda. Sed non est decorum disponere suas delicias nisi coram ea, et nuper est persollicita de sua cani ductatorio femini generis nomine Alberta quae ubicumque vias transirent quassaret. Sponsa itaque timebat ne ab officio canum ductatoriorum quod non solum alit verum etiam totam vitam tenet removeretur.

Wednesday, July 9, 2008

De die primo et altero

Nunc fere finit alter dies conventiculi. Erat difficilis meo corpore se mutare ad zonam temporalem orientalem. Conventiculum huius anni est situm consuetis in aedibus in campo Lexingtoniensi Universitatis Kentuckiae, sed diminutum a Terentio nostro duce et conditore fatigato a turba proximi anni. Si quis conventiculo interesse velit, sacramentum ad Latinam solum loquendum dum in templo maneret ab eo subsignandum sit. Participes in conventiculo habent varios annos ab sex annis ad senectutem. Lecta in xenodochia, ubi dormimus sunt levata ad stellas Horatii, et difficilia ascendi et difficilia descendi et facillima cadendi caedendique, equidem proxima nocte ad solum fere cecidi. Non intellego cur meo telephono cellulario hac in regione uti non possum, sed meo nexo ad interrete maxime fungitur. His in sessionibus excerptus auctorum clarissimorum antiquorum legimus et orationes de variis rebus e nostris praesertim de artibus dolisque discipulos docendi audivimus.

Monday, July 7, 2008

De primo vespero conventiculi et hesterno

Meae deliciae non solum me venire cum illa ad aeroportum ut illam quae ad conventum pro canibus qui caecos duceret iter faceret valerem sed etiam manere totam per noctem in aeroportu et ibi dormire usque ad mei aeroplani descensum sexta hora matitudinis voluit. Alterum facere mihi placebat, quid est viri adiuvare suam feminam, sed recusavi ut alterum facerem; nam timebam ne aliquis mea impedimeta (quam vere nuncupantur) subduxissem. Itaque cum eam ad ultimum locum licitum cui non mox volaret prosecutus sim, domum per subviam et laophoro redii. Sed tam perdefessus sum ut coniugationes linguae Latinae omnes recitarem ne ego duris in sedibus laophori dormirem. Coniugationibus Latinis completis recitare Graecas coepi, sed eodem tempore laophorus meum domum propinquavit.

Ego matitudinus maturiusque et hora tertia et dodrans ortus sum ut iter fecissem. Multas gratias deo ago quia mihi dormire cum apud aeroplanum sessus potest. Nuntia consueta de salute saepe risa praeterivi.