Saturday, July 25, 2009

De Conuiuio Ad Domum Excipiendam

Hodie die post meridiem ad domum nouam Marcellinae autoraeda sumus uecti ut celebraremus. Viae ad domum adueniendam quae apud Googleanas Chartas quaesiui avii facti sunt, ut Marcellinam telephono uocarem. Domus Marcellinae habet atrium trans aedem, quod continent arborem qui uocata est sequoia, qua in arbore sita est tabulatum. Non ascendi ad caelum quia mihi est timor cadendi qua ex causa numquam scandi rupes, uel cum adiumento uel sine eo. Cum Zethus, frater Marcellinae, aduenit, obuiam iui Catullae suae amisiae, quae est nata de familia pagana et uicina domui patris Marcellinae in ciuitate Oregonensi. Perturbatus sum cum quis conuiuiator allocuta mihi utens signo 'sic domine' more meridionali quia rationes salutandi inter nos different.

Tuesday, July 21, 2009

De Lavinia

Dum itineror, reueniens a Conuenticulo Lexingtoniensi, ad legem librum Ursulae K Leguin nomine Lauinia legi et statim eum reprehendere uolui ut hac censura expimerem quam aptae materiae libri sit lectoribus quae res classicas ament. Primum hoc est confitendum: fautor Leguinis sum, sed nullo modo sine discrimine. Sine dubio orbe terrae uoluente materiae uulgares diminuebat et augebant materiae philosophicae. Hic liber, ut opinor, similis est fabulae quae Leguin, in iuuentute literarii scripsit, qua in fabula quaedam nauitae stellarii inveniunt planetam quae explorant esse creationem ingeniosi iuuentus; cum iuuentus neglexerunt describere partes uerae uitae qua non se interest, potest illis qui habitant his in locis his in temporibus se describere.



Vox narratoria libri est herois eponymus Lavinia, regis Latini nata, cui poeta quocum collocuta dedit uitam quae ipsi poetae diurnitatem dedit. Quaecumque poeta non describit licet ut ipsa Lauinia fabularetur, praesertim de Iulo and Siluio Aenea post mortem Aeneae. Bene descriptae siluae et fana prisci Latini, qui saepe lector Aeneidos praeterit, sed multis in libris Leguin auctricem silvae et fana fascinant.
Huh?