Monday, October 6, 2008

De Francisco et fisco

Die Domini mea pastor lignum ensem receptura sermonicinata est quo modo coniuncta sit vita Divi Francisci, heros eponymus Franciscopolis, et clades fiscalis nostri temporis. Post missi sunt ut Domino laborent, laophoro sum actus ad triviam Santiaci et Undevicesimi ut amicae obviam eam quacum Librum Primum Iliadis legam quia uter linguam Graecam obliviscebatur. Tunc discipulum qui XII annos habet Latinum docebam, sed nescio an docere possit quia meum Kalendar sunt
negotiosissimum. Sed unus ex meis antiquis discipulis tibi scripsit eum rediturum esse in mensi Octobris ut Graecam discat.

Sunday, September 21, 2008

De Mensibus Lapsis

Multas dies, multas septimanias, multas menses hos commentarios neglexi. Sponsum cum sponsa negavi, quamquam aliquas res eius in mea diaeta inveniebam. Meus frater suam sponsam in matronium ad litus lacus Tahoniensis duxit. Cum pastori qui fratrem et nuptem conunxerat post caerimonium reliquendum sit, prae cenam nuptialem benedixi. Cursum studendi de rebus mercatoriis aptis ad supervisores tenere coepi.

Wednesday, July 30, 2008

De Quadam Tessera Quaerenda

Frater cum autoraedam tractoriam in oppidum, ubi die Saturni marsupium mihi surreptum fuisset, ageret, ut negotium cui nomen esset Commeatus Occidentales Nivatienses, quocum saepius negotium nos faceremus, ipse faciat, huc cum illo veni ut officium vehiculorum automobilium ad novam tesseram ad metipsum confirmandum quaeram. Dictum est mihi supplices in hoc officio in hoc oppido raro diu expectare ad mechanicum (sic sunt uocati operarii hoc in loco) loquendum, sed mihi etiam falsus erat. Cum licuit ut appropinquarem, hic optio femineus alacriter me adiuvabit.

Tuesday, July 29, 2008

De Marsupii Furto

Die Saturni, postquam laophoro in oppidum Truckeae iter feceram et antiqui oppidi carcer et molem quae aliquo motu aeris quassaret visitaveram, inter tertia et quarta hora post meridiem, dum aliquantum aestu defatigatus tramen quod meam sponsam a Regione Sinuense ad Lacum agit expecto, meum marsupium, ubi insunt fere omnia ad metipsum lege confirmandum, meam solam tesseram ad pecuniam credendam, solam tesseram ad pecuniam debendam, meam tesseram data a re publica Californiana, surreptum est. Non prius denaria ad potionem meis deliciis siccis solvendam eripere conatus sum quam scivi furem surripuisse marsupium. Triginta minutis intra, omnia induxi. Forte argentum ad laophorum nobis solvendum separavimus. Cum non autoraedam agam et raro bibam, saepe multos dies tesseris non usus sum.

Thursday, July 24, 2008

De Amore Reiuncto

Postquam a lacu ad sinum descenderam ut ad tabernam Alpha Tau Tauque aliquam machinam reddam et mea a tuis quae adsunt et in villa litorense et in diaeta Amatae mutentur, ei ubi transit via Shuttuck cum Strata Universitana obviam ivi. Cum apud illam redierat, nos tristissimi nonnullis lacrimis, de multis impedimentis ad laetitiam quaerendam diu loquebamur. His dictis, amorem in mentum volvimus. Constituimus ut una cum maneamus sed nondum diem ad matrimonium ducendum elegamus. His constitutis, invitus domum Franciscopoli redii ut tesserass solvendas legam et epulas quae meus contubernalis pro quattuor amisia eius amica eius suo metipso concoxerunt consumam. Omnes quae huic cenae interfuit gavisus quod fractura inter me et meas delicias soluta est.

Sunday, July 20, 2008

De Formis Qui Absint

Dubito quin quicque verbum cui aliqua pars principalis absit re vera careat. Nam quaeque coniunction plurimas formas secundam normam personae, numeri, vocis, modi, habent, e quibus formis putari potest aliquot in corpori exstanti numquam videatur. Certo barbarus qui Latine didicisset timebat ne forma perfecta rara tertiae coniugationis utatur, sed, ut Anglice dicitur, absentia testimoni non est testimonium absentiae. Si tribus formis Anglicorum verborum studeas, invenias quod formae alterae et tertiae saepe mutentur nascentur deleantur. Ex hoc nascitur ut incertus animus loquentem ab usu formae fortasse haud recto impediat. Debeatisne, amici, libere ac temere addere augere formas inventas in nostro lexico? Hoc est bene rogatum, sed difficile respondere. Si existat forma perutilis apud scriptores antiquos, ea utamur. Si absit, non debeas timere, nisi grammatici antiqui dixerit hanc linguam quae cotidiani locuti sint talibus formis carere. Si talibus uti velimus, caute ac ortis ex verbis iam exstantibus utamur.

De Verbo Aptissimo

Miror, Petre, ut quamvis multos annos Latine studuam, multa vocabula in lexicis petam, ego nihilominus attonitus sum me invenire nova verba quae me interesset.

Dum alia vocabula in meo lexico parvo edito Langenscheidt ad Caesarem legendum peto, verbo (mirabile dictu) aptissimo non solum ad praenomen alterum quo nomine parentes me nuncupati essent sed etiam ad habitum mei corporis incidit. Rogasne quis sit istum verbum. Est verbum ‘marcesco’ cum adiectivo ‘marcidus’, quae casum animi ob defatigatione vel aestum indicant. Cur apta de me? Nam quotiescumque mea spiritus, Antoni Marci Christiani Militis animus, non iam crescat non iam aequus maneat, tum casu praecipuissimo marcescam, tum marcidus fiam.