Tuesday, July 29, 2008

De Marsupii Furto

Die Saturni, postquam laophoro in oppidum Truckeae iter feceram et antiqui oppidi carcer et molem quae aliquo motu aeris quassaret visitaveram, inter tertia et quarta hora post meridiem, dum aliquantum aestu defatigatus tramen quod meam sponsam a Regione Sinuense ad Lacum agit expecto, meum marsupium, ubi insunt fere omnia ad metipsum lege confirmandum, meam solam tesseram ad pecuniam credendam, solam tesseram ad pecuniam debendam, meam tesseram data a re publica Californiana, surreptum est. Non prius denaria ad potionem meis deliciis siccis solvendam eripere conatus sum quam scivi furem surripuisse marsupium. Triginta minutis intra, omnia induxi. Forte argentum ad laophorum nobis solvendum separavimus. Cum non autoraedam agam et raro bibam, saepe multos dies tesseris non usus sum.

No comments: