Thursday, July 17, 2008

De Caesare Legendo

Num credis, Nialle, me numquam legisse totum opus Caesaris, funditum Latinae discipulunculis? Hos libros nescio quo me praeterivit. Ego tamen initium operis dum plurimis libris pro meo examine ad diploma graduatum petendum studebam legi. Hac die ipsa hanc culpam removere coepit, et ab initio, cuius fines mihi difficiles erant in animo pingere, ad septemdecimam paragraphum legi. Quamvis inscitiam delere mihi placeat, timeo ne celerius legam ut id quod legi non retineam. Re vera, res militariae quam res amatoriae, poemata quam prorsa mihi placent. Sed si Latinum aut discipulos aut discipulas docuerim, omnia opera e quibus loca excerpta est ad pueros puellasque educandos erunt legenda intelligenda.

No comments: