Friday, August 21, 2015

Deus Est Negotiator

Franciscopoli sunt multi cives et peregrini non compos mentis, praesertim in laophoro. Femina Siniensis media aetate nos qui in laophoro sedent interrogare coepit an nobis notuis sit planeta in quo situs est limes inter civitatem Visconsiniensem et civitatem Michiganam. Nam vir magni momenti de genere Siniensi appropinquat ad fores mortis. Si ipse consensum ponere non possit, omnia delebuntur.

No comments: