Saturday, July 25, 2009

De Conuiuio Ad Domum Excipiendam

Hodie die post meridiem ad domum nouam Marcellinae autoraeda sumus uecti ut celebraremus. Viae ad domum adueniendam quae apud Googleanas Chartas quaesiui avii facti sunt, ut Marcellinam telephono uocarem. Domus Marcellinae habet atrium trans aedem, quod continent arborem qui uocata est sequoia, qua in arbore sita est tabulatum. Non ascendi ad caelum quia mihi est timor cadendi qua ex causa numquam scandi rupes, uel cum adiumento uel sine eo. Cum Zethus, frater Marcellinae, aduenit, obuiam iui Catullae suae amisiae, quae est nata de familia pagana et uicina domui patris Marcellinae in ciuitate Oregonensi. Perturbatus sum cum quis conuiuiator allocuta mihi utens signo 'sic domine' more meridionali quia rationes salutandi inter nos different.

No comments: