Sunday, July 20, 2008

De Formis Qui Absint

Dubito quin quicque verbum cui aliqua pars principalis absit re vera careat. Nam quaeque coniunction plurimas formas secundam normam personae, numeri, vocis, modi, habent, e quibus formis putari potest aliquot in corpori exstanti numquam videatur. Certo barbarus qui Latine didicisset timebat ne forma perfecta rara tertiae coniugationis utatur, sed, ut Anglice dicitur, absentia testimoni non est testimonium absentiae. Si tribus formis Anglicorum verborum studeas, invenias quod formae alterae et tertiae saepe mutentur nascentur deleantur. Ex hoc nascitur ut incertus animus loquentem ab usu formae fortasse haud recto impediat. Debeatisne, amici, libere ac temere addere augere formas inventas in nostro lexico? Hoc est bene rogatum, sed difficile respondere. Si existat forma perutilis apud scriptores antiquos, ea utamur. Si absit, non debeas timere, nisi grammatici antiqui dixerit hanc linguam quae cotidiani locuti sint talibus formis carere. Si talibus uti velimus, caute ac ortis ex verbis iam exstantibus utamur.

No comments: