Wednesday, July 16, 2008

Nostos eis Nausicaan

Post in aeroportum Franciscopolitanum trans Atlanticum permagnum actus eram, non redii domum quae sita est in occidentale parte Franciscopolis caligine cincta, sed BART, id est, Transitio Celer Regionis Sinuensis, sub undas Sinus Franciscopolitani ad Berkleiam calidiorem sum vectus ut meae sponsae vix reditae de suo itinere in Kentuckiam obviam irem hac nocte laetus dormirem res notas de utro itenere consociaremus. Post eius insulam adveneram et aut numerus aut notam intraveram quo mihi aedificium inire liceret, elevatro ad alterum tabulatum ubi sita est eius diaeta ascendi. Ego cum intraveram, laeta me magno cum amplexu suavi osculo salutavit. Quamvis non ut mihi laboraret rogavissem, praeter spem mea vestimenta vel sordida vel tangentia aliquid sordidum purgare coepit. Mensam parvam prope moeniam diaetae disposuimus et pullos et ova una cum parata utentes cochlearibus quia desunt furcillae mundae esi sumus, tunc prunos sucosos ut ova Romana consumpsimus. Noctem lanterna sola testifiat.

No comments: