Monday, July 14, 2008

De Sponso Negato

Constitui ut meum sponsum negarem, ut aiunt antiqui, sed huius sententiae sensus mihi minime placet, quia ista verba, ut opinor, significant fractum sponsi in quo sensu videbar non solum plenus malitia verum etian fide carens. Si mea sponsa non esset exhortata ut nos ambo singuli consilium praenuptiale eidem sapienti quaeramus, numquam res difficillimas de laetitia futura et adsidua inter nos in mentem volvissem. Quamquam aliae puellae blanditias dixi et aliqua minora acta amoris feci, nulli puellae nullo tempore constitueram ut cum ea matrimonium fuerit aptum. Different inter se multae res de liberis educendis de ecclesia veneranda de domo habitanda. Sed non est decorum disponere suas delicias nisi coram ea, et nuper est persollicita de sua cani ductatorio femini generis nomine Alberta quae ubicumque vias transirent quassaret. Sponsa itaque timebat ne ab officio canum ductatoriorum quod non solum alit verum etiam totam vitam tenet removeretur.

No comments: